COOUMSA Calendar

If you can help us collect the necessary information required for this page, we will love you for it. Please send the info to Ozeh Lawrence through Ozehma@gmail.com.


The following is a filler text written in latin. Please dont read.




1. THE ARK

Haec nárrantur á poétís dé Perseó. Perseus fílius erat Iovis, máximí deórum; avus éius Acrisius appellábátur. Acrisius volébat Perseum nepótem suum necáre; nam propter óráculum puerum timébat. Comprehendit igitur Perseum adhúc infantem, et cum mátre in arcá lígneá inclúsit. Tum arcam ipsam in mare coniécit. Danaé, Perseí máter, mágnopere territa est; tempestás enim mágna mare turbábat. Perseus autem in sinú mátris dormiébat.
2. JUPITER SAVES HIS SON

Iuppiter tamen haec omnia vídit, et fílium suum serváre cónstituit. Tranquillum igitur fécit mare, et arcam ad ínsulam Seríphum perdúxit. Húius ínsulae Polydectés tum réx erat. Postquam arca ad lítus appulsa est, Danaé in haréná quiétem capiébat. Post breve tempus á piscátóre quódam reperta est, et ad domum régis Polydectis adducta est. Ille mátrem et puerum benígné excépit, et iís sédem tútam in fínibus suís dedit. Danaé hóc dónum libenter accépit, et pró tantó benefició régí grátiás égit.
3. PERSEUS IS SENT ON HIS TRAVELS

Perseus igitur multós annós ibi habitábat, et cum mátre suá vítam beátam agébat. At Polydectés Danaén mágnopere amábat, atque eam in mátrimónium dúcere volébat. Hóc tamen cónsilium Perseó minimé grátum erat. Polydectés igitur Perseum dímittere cónstituit. Tum iuvenem ad sé vocávit et haec díxit: "Turpe est hanc ígnávam vítam agere; iam dúdum tú aduléscéns es. Quó úsque híc manébis? Tempus est arma capere et virtútem praestáre. Hinc abí, et caput Medúsae mihi refer."
4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT

Perseus ubi haec audívit, ex ínsulá discessit, et postquam ad continentem vénit, Medúsam quaesívit. Diú frústrá quaerébat; namque nátúram locí ígnórábat. Tandem Apolló et Minerva viam démónstrávérunt. Prímum ad Graeás, sorórés Medúsae, pervénit. Ab hís tálária et galeam magicam accépit. Apolló autem et Minerva falcem et speculum dedérunt. Tum postquam tálária pedibus induit, in áera ascendit. Diú per áera volábat; tandem tamen ad eum locum vénit ubi Medúsa cum céterís Gorgonibus habitábat. Gorgonés autem mónstra erant specié horribilí; capita enim eárum anguibus omnínó contécta erant. Manús etiam ex aere factae erant.
5. THE GORGON'S HEAD

Rés difficillima erat caput Gorgonis abscídere; éius enim cónspectú homines in saxum vertébantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseó dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum ínspiciébat; hóc modó ad locum vénit ubi Medúsa dormiébat. Tum falce suá caput éius únó íctú abscídit. Céterae Gorgonés statim é somnó excitátae sunt, et ubi rem vídérunt, írá commótae sunt. Arma rapuérunt, et Perseum occídere volébant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hóc fécit, statim é cónspectú eárum évásit.
6. THE SEA-SERPENT

Post haec Perseus in fínís Aethiopum vénit. Ibi Cépheus quídam illó tempore régnábat. Híc Neptúnum, maris deum, ólim offenderat; Neptúnus autem mónstrum saevissimum míserat. Hóc cottídié é marí veniébat et hominés dévorábat. Ob hanc causam pavor animós omnium occupáverat. Cépheus igitur óráculum deí Hammónis cónsuluit, atque á deó iússus est fíliam mónstró trádere. Éius autem fília, nomine Andromeda, virgó fórmósissima erat. Cépheus ubi haec audívit, mágnum dolórem percépit. Volébat tamen cívís suós é tantó perículó extrahere, atque ob eam causam imperáta Hammónis facere cónstituit.
7. A HUMAN SACRIFICE

Tum réx diem certam díxit et omnia parávit. Ubi ea diés vénit, Andromeda ad lítus déducta est, et in cónspectú omnium ad rúpem adligáta est. Omnés fátum éius déplórábant, nec lacrimás tenébant. At subitó, dum mónstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimás vídit, causam dolóris quaerit. Illí rem tótam expónunt et puellam démónstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis audítur; simul mónstrum horribilí specié procul cónspicitur. Éius cónspectus timórem máximum omnibus iniécit. Mónstrum mágná celeritáte ad lítus contendit, iamque ad locum appropinquábat ubi puella stábat.
8. THE RESCUE

At Perseus ubi haec vídit, gladium suum édúxit, et postquam tálária induit, in áera sublátus est. Tum désuper in mónstrum impetum subitó fécit, et gladió suó collum éius graviter vulnerávit. Mónstrum ubi sénsit vulnus, fremitum horribilem édidit, et sine morá tótum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lítus volat, reditum éius exspectábat. Mare autem intereá undique sanguine ínficitur. Post breve tempus bélua rúrsus caput sustulit; mox tamen á Perseó íctú gravióre vulneráta est. Tum iterum sé in undás mersit, neque posteá vísa est.
9. THE REWARD OF VALOR

Perseus postquam ad lítus déscendit, prímum tálária exuit; tum ad rúpem vénit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salútis déposuerat, et ubi Perseus adiit, terróre paene exanimáta erat. Ille víncula statim solvit, et puellam patrí reddidit. Cépheus ob hanc rem máximó gaudió adfectus est. Meritam grátiam pró tantó benefició Perseó rettulit; praetereá Andromedam ipsam eí in mátrimónium dedit. Ille libenter hóc dónum accépit et puellam dúxit. Paucós annós cum uxóre suá in eá regióne habitábat, et in mágnó honóre erat apud omnís Aethiopés. Mágnopere tamen mátrem suam rúrsus vidére cupiébat. Tandem igitur cum uxóre suá é régnó Cépheí discessit.

0 comments:

Post a Comment

Contact

Talk to us

Stop scrolling and interact with the smart and good looking COOUMSA executives in just one click. We will love to hear your reports, suggestions and even complaints. Feel free!

Address:

Chukwuemeka Odumegwu Ojukwu Teaching Hospital, Amaku Awka. Near Aroma Junction.

Office Time:

Monday - Friday from 9am to 5pm

Phone:

0816 320 8894

Search This Website